1 At postquam instructi-fuerunt una-cum ducibus quique,
Trojani quidem _cum_ clangoreque clamoreque incedebant, avium
instar:
sicut clangor gruum est cœlum versus;
quæ postquam hiemem effugerunt et immensum imbrem,
5 _cum_ clangore hæce volant supra Oceani fluenta,
viris Pygmæis cædem et fatum ferentes:
aeriæ autem hæce noxium conflictum afferunt:
illi vero ibant _cum_ silentio, robur spirantes Achivi,
in animo gestientes opem-ferre sibi-invicem.
10 Quemadmodum montis verticibus Notus infudit caliginem,
pastoribus nequaquam gratam, furi autem nocte commodiorem,
et tantum quis _tum_ prospicit, quantum lapidem jacit:
sic igitur horum sub pedibus pulvis excitabatur turbidus
euntium; valde autem celeriter pertransibant campum.
15 Hi vero quum jam prope essent se-invicem aggressuri,
Trojanis in-prima-acie-erat Alexander divina-forma-præditus,
pardi-pellem humeris gestans et incurvos arcus
et ensem: atque is hastilia duo præfixa ære
vibrans, Argivorum provocabat quosque fortissimos,
20 ut-contra _se_ dimicarent in sæva pugna.
Hunc autem postquam animadvertit Marti-carus Menelaus
procedentem ante agmen, passibus-magnis gradientem,
sicut leo gavisus-est, magnum in corpus incidens,
nactus aut cervum cornutum, aut agrestem capram,
25 esuriens; valde etenim devorat, etiamsi ipsum
insequantur velocesque canes, florentesque juvenes:
sic gavisus-est Menelaus Alexandrum divina-forma-præditum
oculis conspicatus: cogitabat enim ulturum _se_ virum sceleratum;
statimque de curru cum armis desiliit humi.
30 Hunc autem postquam animadvertit Alexander divinæ formæ
inter primos-pugnatores apparentem, perculsus-est suo corde;
retroque sociorum in agmen recessit mortem evitans.
Ut vero quum quis draconem conspicatus resiliens fugit
montis in saltibus, subtusque tremor occupavit artus,
35 retroque recessit, pallorque eum cepit genis:
sic retro in agmen se-condidit Trojanorum superborum,
metuens Atrei filium, Alexander divina-forma-præditus.
Hunc autem Hector objurgavit conspicatus probrosis verbis:
infelix-Pari, forma præstantissime, mulierose, deceptor,
40 utinam non-natusque fuisse, cœlebsque periisses!
Atque hoc vellem, et fere multo utilius erat,
quam sic dedecusque esse et suspectum aliis.
Certe cachinnantur capite-comantes Achivi,
opinati egregium _te_ propugnatorem esse, quoniam venusta
45 species _tibi_ inest: sed non est vis animo, neque ullum robur.
Num talis quum-sis, in pontum-transeuntibus navibus
mare emensus, sociis caris congregatis,
permixtus alienigenis, mulierem formosam abduxisti
e longinqua terra, sponsam virorum bellicosorum,
50 patrique tuo magnum detrimentum, civitatique, omnique populo,
inimicis quidem gaudium, dedecus autem tibi ipsi?
nonne vero sustinueris Marti-carum Menelaum?
nosses utique, qualis viri teneas florentem uxorem.
Non tibi profuerit cithara, et dona Veneris,
55 et illa coma et species, quando pulveri immixtus-fueris.
Sed valde Trojani timidi _sunt: alias_ certe jam
lapideam indutus-esses tunicam (_sepultus esses_), malorum
gratia quanta patrasti.
Hunc autem vicissim allocutus-est Alexander divinæ-formæ:
Hector: quoniam me jure increpaste nec ultra fas:
60 semper tibi cor, securis instar, est indomitum,
quæ penetrat lignum a viro _acta,_ qui quidem arte
_lignum_ navale exscindit, augetque _illa_ viri impetum:
sic tibi in præcordiis intrepidus animus est.
Ne mihi dona amabilia exprobra aureæ Veneris:
65 neutiquam rejicienda sunt deorum præclara dona,
quæcunque ipsi dederint, sponte autem non quivis ceperit.
Nunc rursum si me vis bellare et pugnare,
ceteros quidem sedere-jubeas Trojanos et omnes Achivos,
sed me in medio et Marti-carum Menelaum
70 committite de Helena et opibus omnibus pugnaturos:
uter autem vicerit superiorque fuerit,
opes accipiens penitus omnes mulieremque domum abducat:
_vos_ autem ceteri, amicitiam et fœdera firma quum-iceritis,
habitetis Trojam glebosam: illi vero redeant
75 Argos ad equos-pascens, et Achaiam pulcras-mulieres-habentem.
Sic dixit. Hector vero gavisus-est multum, sermone audito,
et in medium progressus, Trojanorum cohibuit phalanges,
media hasta prehensa: illi autem resederunt omnes.
In-hunc autem sagittas-dirigebant capite-comantes Achivi,
80 missilibusque[TR1] collineantes lapidibusque petebant.
Sed alte clamavit rex virorum Agamemno:
Continete-vos, Argivi, ne jaculemini, juvenes Achivorum:
pollicetur enim _se_ aliquid dicturum galeam-motans Hector.
Sic dixit: illi autem abstinuere a-pugna, tacitique facti-sunt
85 confestim. Hector vero inter utrosque locutus-est:
Audite ex-me, Trojani et bene-ocreati Achivi,
sermonem Alexandri, cujus causa contentio orta-est.
Ceteros quidem jubet Trojanos et omnes Achivos
arma pulcra deponere in terra alma,
90 ipsum vero in medio et Marti-carum Menelaum
solos de Helena et opibus omnibus pugnare:
uter autem vicerit superiorque fuerit,
opes accipiens penitus omnes mulieremque domum abducat;
ceteri autem amicitiam et fœdera firma feriamus.
95 Sic dixit: illi autem omnes taciti facti-sunt silentio.
His vero et locutus-est bellico-clamore strenuus Menelaus:
Audite nunc et me; maxime enim _hæc_ molestia incessit
animum meum; censeo autem diremtum-iri jam
Argivos et Trojanos, quoniam mala multa passi-estis
100 propter meam contentionem, et Alexandri propter inceptum.
Nostrûm vero utri mors et fatum paratum-est,
_hic_ moriatur; ceteri autem dirimamini citissime.
Afferetis vero duos-agnos, alterum album, alteram vero nigram,
Terræque et Soli: Jovi autem nos offeremus alium.
105 Adducetisque Priami vim (_Priamum_), ut fœdus feriat
ipsa, quoniam ejus filii superbi _sunt_ et infidi:
ne-quis transgressione Jovis fœdera violet.
Semper autem juniorum virorum animi instabiles-sunt;
quibus vero senex interfuerit, simul porro et retro (_futura et
præterita_)
110 spectat, ut quam optime inter utrosque eveniat.
Sic dixit; at gavisi-sunt Achivique Trojanique,
sperantes _se_ finem-facturos ærumnosi belli.
Et equos quidem continuere per in ordines, descenderunt autem
ipsi,
armaque exuerunt, quæ quidem deposuerunt in terra
115 prope se-invicem; exiguus autem erat hinc-inde campus.
Hector vero ad urbem duos præcones misit,
_qui_ festinanter agnosque afferrent, Priamumque vocarent.
At Talthybium misit rex Agamemno,
naves ad cavas ut-iret, et agnos-duos jussit
120 afferre; ille vero haud immorigerus-fuit Agamemnoni divino.
Iris autem Helenæ candidas-ulnas-habenti nuntia venit,
assimilata glori, Antenoridæ uxori,
quam Antenorides habebat rex Helicaon,
Laodicen, Priami filiarum forma præstantissimam.
125 Eamque invenit in domo: ea vero magnam telam texebat,
duplicem-vestem purpuream: multosque intexebat labores
Trojanorumque equûm-domitorum, et Achivorum ære-loricatorum,
quos sua causa sustinebant a Martis manibus.
Prope autem stans allocuta-est pedibus velox Iris.
130 Huc veni, nympha cara, ut admiranda facta spectes
Trojanorumque equûm-domitorum et Achivorum ære-loricatorum:
qui prius sibi-invicem inferebant lacrimosum bellum
in campo, perniciosæ cupientes pugnæ,
hi jam nunc sedent taciti (bellum autem cessavit),
135 scutis innixi, juxtaque hastæ longæ _in terra_ fixæ-sunt.
At Alexander et Marti-carus Menelaus
longis hastis pugnabunt de te:
ei vero qui-vicerit, cara vocaberis uxor.
Sic locuta dea, dulce desiderium injecit animo
140 virique prioris, et urbis atque parentum.
Protinus autem _Helena_ candidis velata linteis
properavit e cubiculo, teneram lacrimam defundens:
non sola, simul eam et famulæ duæ sequebantur,
Æthra, Pitthei filia, Clymeneque magnis-oculis.
145 Confestim deinde pervenerunt, ubi Scææ portæ erant.
At Priamus et Panthous et Thymœtes,
Lampusque Clytiusque, Hicetaonque, soboles Martis,
Ucalegonque et Antenor, prudentes ambo,
sedebant populi-seniores in Scæis portis,
150 _præ_ senectute a-bello cessantes; sed _erant_ concionatores
boni, cicadis similes, quæ in silva
arbori insidentes vocem suavem emittunt:
tales utique Trojanorum proceres sedebant in turri.
Hi autem ubi viderunt Helenam ad turrim venientem,
155 submisse inter se verba alata dixerunt:
Non _est_ indigne-ferendum, Trojanos et bene-ocreatos Achivos
tali de muliere longum tempus dolores pati:
valde immortalibus deabus ad vultum similis-est.
Sed etiam sic, talis quamvis sit, in navibus redeat,
160 neque nobis liberisque in-posterum detrimentum relinquatur.
Sic igitur dixerunt: Priamus autem Helenam vocavit voce:
huc coram veniens, cara filia, asside mihi,
ut videas prioremque maritum, affinesque, amicosque
(non mihi _tu_ in-causa es; dii quidem mihi in-causa sunt,
165 qui mihi immiserunt bellum lacrimosum Achivorum):
ut mihi et istum virum ingentem nomines,
quisnam iste sit Achivus vir præstansque magnusque.
Certe quidem capite etiam altiores alii sunt:
pulcrum autem adeo ego nondum vidi oculis,
170 neque sic venerabilem: regi enim viro similis est.
Huic autem Helena verbis respondet, nobilissima mulierum:
reverendusque mihi es, dilecte socer, timendusque;
utinam mors mihi placuisset mala, quando huc
filium tuum secuta-sum, thalamumque fratresque relinquens,
175 filiamque carissimam, et cœtum-æqualium amabilem.
Sed hæc non facta-sunt: quamobrem et lacrimans contabui.
Illud autem tibi dicam, quod _ex_ me quæris ac percontaris:
hic quidem Atrides _est,_ late-imperans Agamemno,
utrumque, rexque bonus, fortisque bellator:
180 levir item meus erat inverecundæ, si-unquam erat.
Sic dixit: hunc vero senex admiratus-est, dixitque:
o beate Atrida, læto-fato-nate, felici-genio!
certe tibi multi sub-imperio-sunt juvenes Achivorum.
Olim etiam Phrygiam ingressus-sum vitiferam,
185 ubi vidi plurimos Phrygas, viros agilibus-equis,
populos Otrei et Mygdonis deo-similis,
qui quidem tunc castra-habebant ad ripas Sangarii:
etenim ego auxiliaris quum-essem, cum illis numerabar
die illo, quando venerunt Amazones viragines:
190 sed ne isti quidem tot erant, quot _sunt_ agilibus-oculis Achivi.
Secundo rursum Ulyssem conspicatus, interrogavit senex:
dic age mihi et istum, dilecta filia, quisnam is sit:
minor quidem capite Agamemnone Atrida,
latior vero humeris et pectoribus visu.
195 Arma quidem ei jacent in terra alma,
ipse vero, aries veluti, obit ordines virorum:
arieti ipsum ego assimilo densi-velleris,
qui ovium magnum gregem lustrat candidarum.
Huic autem respondit deinde Helena, Jove nata:
200 hic porro _est_ Laertiades, ingeniosus Ulysses,
qui nutritus-est in populo Ithacæ, asperæ quidem,
sciens omnimodosque dolos et consilia prudentia.
Hanc autem Antenor prudens contra locutus-est:
o mulier, profecto valde hoc verbum verum dixisti.
205 Jam enim et huc olim venit divinus Ulysses,
in legationem de-te, cum Marti-caro Menelao:
hos autem ego hospitio-excepi, et in ædibus amice-tractavi,[TR2]
amborum vero indolem perspexi et consilia prudentia.
At quum jam Trojanis cum congregatis mixti-essent,
210 stantibus quidem, Menelaus eminebat latis humeris;
ambobus autem sedentibus, augustior erat Ulysses.
Sed quum jam verba et consilia omnibus texebant,
certe quidem Menelaus cursim concionabatur,
pauca quidem, sed valde argute; quoniam non multiloquus[TR3]
215 nec verbis-aberrans, vel ætate posterior erat.
Sed quum jam ingeniosus surrexisset Ulysses,
stabat, deorsumque spectabat, in terram oculis defixis,
sceptrum vero nec retrorsum neque in-anteriorem partem movebat,
sed immotum tenebat, imperito viro similis:
220 dixisses fere iracundumque aliquem esse, stultumque itidem.
At quum jam vocemque magnam e pectore mitteret
et verba imbribus-nivalibus similia hibernis,
non deinde cum-Ulysse contendisset mortalis alius:
non sum sic Ulyssis mirabamur speciem intuentes.
225 Tertior rursus Ajacem conspicatus, interrogabat senex:
quisnam item iste alius Achivur vir, præstansque magnusque,
procerissimus Argivorum capite et latis humeris?
Huic autem Helena peplum-trahens respondit, nobilissima
feminarum:
hic vero Ajax est ingens, propugnaculum Achivorum:
230 Idomeneus autem illinc inter Cretenses, deus veluti,
stat; circum vero ipsum Cretensium duces congregati-sunt.
Sæpe eum hospitio-excepit Marti-carus Menelaus
domo in nostra, quando ex-Creta venit.
Nunc vero alios quidem omnes video agilibus-oculis Achivos,
235 quos facile cognoverim, nomenque protulerim:
duos vero non possum conspicere principes populorum,
Castoremque equûm-domitorum, et pugillatu strenuum Pollucem,
germanos-fratres, quos mihi una peperit mater.
An non secuti-sunt Lacedæmone ex amœna?
240 an huc quidem secuti-sunt navibus in mare-transeuntibus
nunc autem nolunt pugnam inire virorum,
dedecora veriti et probra multa, quæ mihi sunt?
Sic dixit: hos autem jam continebat alma tellus
in Lacedæmone istic dilecta in patria terra.
245 Præcones autem per urbem deorum ferebant (_victimas ad_)
foedera firma,
agnos duos et vinum lætum, fructum telluris,
utre in caprino; ferebat etiam cratera splendidum
præco Idæus, atque aurea pocula;
excitabatque senem astans _his_ verbis:
250 Surge, Laomedontiade! vocant optimates
Trojanorumque equûm-domitorum et Achivorum ære-loricatorum,
in campum descendas, ut fœdera firma feriatis:
atque Alexander et Marti-carus Menelaus
longis hastis dimicabunt de muliere;
255 eum autem qui-vicerit mulier et opes sequentur:
ceteri vero, amicitia et fœderibus fidis percussis,
incolemus Trojam glebosam; illi autem revertentur
Argos in equos-pascens et Achaiam pulcras-mulieres-habentem.
Sic dixit; cohorruit autem senex, jussitque socios
260 equos jungere: illi vero impigre paruerunt.
Ascendit itaque Priamus, ac lora traxit retrorsum:
juxtaque eum Antenor perpulcrum inscendit currum.
Illi autem per Scæas _portas_ in-campum dirigebant veloces equos.
At ubi jam venerunt ad Trojanos et Achivos,
265 ex equis descendentes in terram almam,
in medium Trojanorum et Achivorum processerunt.
Surrexitque statim deinde rex virorum Agamemno,
surrexit etiam Ulysses ingeniosus: at præcones conspicui
(_victimas ad_) fœdera fida deûm cogebant, cratere autem vinum
270 miscebant; ac regibus aquam super manus fuderunt.
Atrides vero, stricto manibus cultro,
qui ei ad ensis magnam vaginam semper pendebat,
agnorum ex capitibus abscidit pilos: atque _eos_ inde
præcones Trojanorum et Achivorum distribuerunt principibus.
275 Inter-eos vero Atrides alta-voce precabatur, manibus sublatis:
Jupiter pater, ab-Ida imperans, augustissime, maxime,
Solque, qui omnia aspicis et omnia audis,
et Flumina et Tellus, et qui subter _terram_ mortuos
homines punitis, quicunque perjurium juraverit,
280 vos testes estote, et conservate fœdera fida!
si quidem Menelaum Alexander interfecerit,
ipse deinceps Helenam retineto et opes omnes,
nos vero in navibus redeamus pontum-transeuntibus;
sin autem Alexandrum interfecerit flavus Menelaus,
285 Trojani exinde Helenam et opes omnes reddunto,
mulctam vero Argivis pendunto, quam _pendi_ convenit,
quæque etiam posteros inter homines _famâ_ feratur.
Sin autem mihi mulctam Priamus Priamique filii
pendere noluerint, Alexandro prostrato,
290 tum ego etiam deinde pugnabo, mulctæ gratia,
hîc manens, usque-dum finem belli invenero.
Dixit, et fauces agnorum abscidit sævo ferro,
et hos quidem deposuit in terra palpitantes,
anima carentes: nam vires ademerat ferrum.
295 Vinum vero ex cratere haustum poculis
effundebant, et vota-faciebant diis immortalibus:
sic autem aliquis (_fere quisque_) dicebat Achivorumque
Trojanorumque:
Jupiter augustissime, maxime, et immortales dii ceteri!
utri priores præter fœdera offenderint,
300 sic ipsis crebrum humi fluat, sicut hoc vinum,
ipsorum et liberorum; uxores vero aliis subjiciantur.
Sic dicebant: nequaquam autem ipsis _votum_ ratum-faciebat
Saturnius.
His vero Dardanides Priamus verba fecit:
Audite me, Trojani et bene-ocreati Achivi:
305 namque ego vadam ad Ilium ventosum
retro, quia nullo-modo sustinebo in oculis videre
pugnantem dilectum filium cum Marti-caro Menelao.
Jupiter nimirum hoc scit et immortales dii reliqui,
utri mortis finis fato-destinatus sit.
310 Dixit, et in currum agnos posuit par-diis vir,
atque ascendit ipse, ac lora traxit retrorsum;
juxtaque eum Antenor perpulcrum inscendit currum:
hi quidem itaque reversi ad Ilium abibant.
Hector vero Priami filius et divinus Ulysses
315 locum quidem primum dimensi-sunt, ac deinde
sortes in galea ærea quatiebant prehensas,
uter prior emitteret æream hastam.
Populi autem supplicabant, diisque manus elevanbant;
et sic aliquis dicebat Achivorumque Trojanorumque:
320 Jupiter pater, ab-Ida imperans, augustissime, maxime!
uter horum facinorum inter utrosque auctor-fuerit,
hunc da interemtum subire domum Orci intro,
nobis vero rursus amicitiam et fœdera fida fieri.
Sic quidem dixerunt; concutiebat vero magnus galeam-motans
Hector,
325 retro spectans; Paridis autem ilico sors exsiliit.
Illi deinde consederunt secundum ordines, ubi unicuique
equi veloces et varia arma jacebant.
At hic circa humeros induit arma pulcra,
divinus Alexander, Helenæ maritus pulcras-comas-habentis.
330 Ocreas quidem primum circa tibias posuit
pulcras, argenteis fibulis apte-junctas;
tum autem loricam circa pectora induebat
sui fratris Lycaonis; _quae_ habilis-erat ipsi.
Circa autem humeros suspendit ensem argenteis-clavis-distinctum,
335 æreum; ac postea scutum magnumque solidumque:
capiti vero forti galeam affabre-factam imposuit,
setis-equinis-comantem; terribiliterque crista desuper nutabat.
Sumsit robustam hastam, quæ ipsius manibus apta-erat.
Eodem ipso-modo et Menelaus Mavortius arma induebat.
340 Hi postquam igitur ex-utraque acie armati-erant,
in medium Trojanorum et Achivorum processerunt,
torvum intuentes: stupor autem occupabat aspicientes
Trojanosque equûm-domitorum et bene-ocreatos Achivos.
Atque _hi_ prope steterunt dimenso in loco,
345 quassantes hastas, sibi-invicem irati.
Prior autem Alexander emisit longam hastam,
et feriit Atridæ scutum undique æquale,
nec perrupit æs: inflexa-est autem ei cuspis
scuto in valido. At alter impetum-fecit ferro
350 Atrides Menelaus, precatus Jovem patrem:
Jupiter rex, da ulcisci, qui me prior injuria affecit,
divinum Alexandrum, et meis sub manibus doma;
ut quisque horrescat etiam posterorum hominum,
hospiti male facere, qui benignitatem exhibuerit.
355 Dixit, et vibratam emisit longa-umbra hastam,
et feriit Priamidæ scutum undique æquale.
Per scutum penetravit fulgidum fortis hasta,
et per loricam affabre-factam infixa-est;
ex-adverso autem juxta ile discidit tunicam
360 hasta: ille vero inclinatus-est et evitavit mortem atram.
Atrides autem educto ense argenteis-clavis-distincto
percussit attollens galeæ conum; super eo vero
in-triaque et quatuor-frusta disruptus excidit manu.
Atrides autem questus-est, suspiciens in cœlum latum:
365 Jupiter pater, nullus te deorum perniciosior alius!
certe speraveram _me_ ulturum Alexandrum de-injuria:
nunc autem mihi in manibus fractus-est ensis; mihique hasta
emissa-est manibus irrita, neque ferii ipsum.
Dixit, et irruens galaea _eum_ prehendit setis-equinis-densa,
370 trahebatque conversus ad bene-ocreatos Achivos:
præfocabat autem eum acu-pictum ligamen tenero sub jugulo,
quod ipsi sub mento retinaculum adstrictum-erat galeæ.
Et jam pertraxisset _eum,_ et immensam tulisset gloriam,
nisi cito animadvertisset Jovis filia Venus,
375 quæ ipsi rupit lorum bovis vi occisi:
inanis autem galea simul sequebatur manum robustam.
Eam quidem tum heros ad bene-ocreatos Achivos
projecit contorquens, sustuleruntque dilecti socii.
Atque ille iterum irruit, interficere _istum_ cupiens
380 hasta ærea: eum autem eripuit Venus
facile valde, utpote dea: cooperuitque caligine multa,
collocavitque in thalamo suaveolenti, fragrante-suffimentis.
Ipsa autem Helenam vocatura abiit: hanc autem invenit
turri in alta; circumque Troades abunde erant.
385 Manu vero odora veste concussit _Helenam_ prehendens;
anui autem eam similis-facta grandævæ allocuta-est,
lanificæ, quæ ipsi Lacedæmone habitanti
carpebat lanas pulcras, maximeque ipsam diligebat.
Huic se quum-assimilasset, allocuta-est _eam_ divina Venus:
390 Huc veni: Alexander te vocat domum ut-redeas:
ille ipse _est_ in thalamo et tornatis lectis,
pulcritudineque splendens et vestibus: neque dixeris
cum-viro congressum-armis eum rediisse, sed ad choream
ire, vel a-chorea modo cessantem considere.
395 Sic dixit: huic autem animum in pectoribus commovit:
atque ut animadvertit deæ perpulcrum collum,
pectoraque amabilia et oculos splendentes,
expavit inde, verbumque dixit, et elocuta-est:
Improba, quid me his cupis decipere?
400 an aliquo me ulterius urbium bene-habitatarum
abduces, vel Phrygiæ, vel Mæoniæ amœnæ,
si quis tibi et illic amicus articulate-loquentium hominum?
quandoquidem nunc divino Alexandro Menelaus
victo vult odiosam me domum abducere,
405 _an_ ideo jam nunc huc dolos-struens advenisti?
sede apud istum, profecta, a-deorum vero decede via;
neque unquam tuis pedibus revertaris in-Olympum,
sed semper juxta illum ærumnas-perfer, et ipsum serva,
donec te vel uxorem fecerit, vel ille ancillam.
410 Illuc autem ego non ibo (reprehensu dignum utique esset),
illius ornatura lectum; Troades vero me postea
omnes vituperabunt; sustineo autem dolores plurimos animo.
Hanc autem irata allocuta-est diva Venus:
ne me irrites, misera: ne irata te deseram,
415 tantumque te odio-habeam, quantum jam mirifice amavi,
in-medio autem utrorumque moliar odia perniciosa,
Trojanorum et Danaorum; tu vero malo fato pereas.
Sic dixit: timuit vero Helena, Jove prognata;
ivitque cooperta veste candida, splendenti,
420 tacite; omnesque Troadas latuit; præibat autem dea.
Hæ vero ubi _in_ Alexandri domum perpulcram venerunt,
ancillæ quidem deinde velociter ad munera _sua_ convertebantur,
ipsa autem in altum thalamum ibat nobilissima ferminarum.
Ei vero sellam prehensam amans-risum Venus
425 ex-adverso Alexandri dea deposuit ferens:
ibi consedit Helena, filia Jovis ægidem-tenentis,
oculis retro versis; virumque objurgavit _hac_ oratione:
Venisti ex bello—utinam illic periisses,
a-viro interfectus forti, qui meus prior maritus erat.
430 Certe quidem antea gloriabaris, Marti-caro Menelao
tuaque vi et manibus et hasta _te_ præstantiorem esse:
sed vade, nunc provoca Marti-carum Menelaum
rursus pugnare contra. At te equidem
cessare moneo, neu cum-flavo Menelao
435 contrà bellum bellare, et pugnare
temere, ne-forte cito ab ipso hasta domeris.
Hanc autem Paris verbis respondens est-allocutus:
ni mihi, mulier, acerbis opprobriis animum incesse!
Nunc quidem enim Menelaus vicit cum Minerva;
440 illum vicissim ego _vincam;_ nam dii adsunt et nobis.
Sed age in-gratiam redeamus concumbentes.
Non enim unquam mihi sic amor mentem circumfudit,
ne-_tunc_-quidem, quando te primum Lacedæmone ex amœna
navigabam rapta in pontum-transeuntibus navibus,
445 insulaque in Cranae junctus-sum amore et concubitu:
sicut te nunc amo, et me dulce desiderium capit.
Dixit, et præibat ad-lectum vadens, simulque sequebatur uxor:
hi quidem igitur in tornatis cubuerunt lectis.
Atrides vero (_Menelaus_) per turbam ruebat, feræ similis,
450 sicubi conspicaretur Alexandrum divina-forma-præditum:
verum nullus poterat Trojanorum inclytorumque auxiliatorum
ostendere Alexandrum tunc Marti-caro Menelao.
Nec enim propter-amicitiam abscondissent, si quis vidisset:
æque enim ipsis omnibus odio-erat, atque-Mors atra.
455 Inter-hos autem locutus-est rex virorum Agamemeno:
Audite me, Trojani et Dardani et auxiliatores:
victoria quidem jam manifesta-est Marti-cari Menelai:
vos autem Argivam Helenam-et opes cum ipsa
reddite, et mulctam persolvite, quam oportet,
460 quæque et posteros inter homines _fama_ feratur.
Sic dixit Atrides: comprobabant autem ceteri Achivi.
[TR1] "missibilibusque" -> "missilibusque"
[TR2] "amice-tractavi" -> "amice-tractavi,"
[TR3] "multitoquus" -> "multiloquus"
Iliadis IV.—Fœderum perturbatio. Agamemnonis lustratio.