1 Iram cane, dea (_Musa_), Pelidæ Achillis,
perniciosam, quæ plurimos Achivis dolores fecit,
multasque fortes animas Orco demisit
heroum, ipsos autem prædam-diripiendam fecit canibus
5 alitibusque omnibus (Jovis perficiebatur consilium),
ex quo primum dissederunt litigantes
Atridesque, rex virorum, et divinus Achilles.
Quisnam eos deorum contentione commisit ut-pugnarent?
Latonæ et Jovis filius. Hic enim regi iratus
10 morbum per exercitum excitavit noxium, peribant autem populi,
quoniam Chrysen contumelia-affecerat sacerdotem
Atrides. Hic enim venerat celeres ad naves Achivorum,
redemturusque filiam, et ferens infinitum pretium-liberationis,
infulas habens in manibus longe-jaculantis Apollinis,
15 aureo de sceptro _suspensas;_ et supplex oravit omnes Achivos,
Atridas vero imprimis duos, duces populorum:
Atridæque et ceteri bene-ocreati Achivi,
vobis quidem dii dent cælestes domos habentes
exscindere Priami urbem, feliciterque domum reverti:
20 filiam autem mihi liberate dilectam, et hoc pretium accipite,
reveriti Jovis filium longe-jaculantem Apollinem.
Tunc ceteri quidem omnes comprobarunt Achivi,
ut-et-revereatur sacerdotem et splendidum accipiat pretium;
at non Atridæ Agamemnoni _hoc_ placuit animo,
25 sed contumeliose dimisit, minacemque sermonem injunxit:
Ne te, senex, cavas ego apud naves offendam
vel nunc commorantem vel posthac _eo_ reversum;
ne forte tibi _tum_ non prosit sceptrum et infula dei.
Hanc autem ego non liberabo, antequam ipsam et senectus invadat
30 nostra in domo, in Argis, procul a-patria,
telam percurrentem et meum lectum accedentem:
verum abi, ne me irrites, salvus ut recedas.
Sic dixit; timuit autem senex, et paruit mandato.
Ibat vero tacitus juxta litus multum-strepentis maris;
35 et multa deinde seorsum iens precabatur senex
Apollinem regem, quem pulchricoma peperit Latona:
Audi me, splendidum-arcum-gerens, qui Chrysen tueris,
Cillamque sanctam, Tenedoque fortiter imperas,
Smintheu! si-quando tibi venustum templum exædificavi,
40 vel si quando tibi pingues coxas concremavi
taurorum et caprarum, hoc mihi perfice votum;
expient Danai meas lacrimas tuis sagittis!
Sic dixit orans; eum autem audivit Phœbus Apollo.
Descendit vero ex Olympi verticibus, iratus animo,
45 arcum humeris gestans et undique-tectam pharetram;
clangoremque-dederunt sagittæ in humeris irati,
ipso se-movente; hic autem ibat nocti similis.
Sedebat deinde seorsum a-navibus, et sagittam immisit:
terribilis autem clangor factus-est splendidi arcus.
50 Mulos quidem primum invasit et canes veloces:
sed postea ipsis (_hominibus_) sagittam mortiferam immittens,
feriebat: perpetuo autem rogi cadaverum ardebant frequentes.
Novem-dies quidem per exercitum ibant sagittæ dei:
decimo autem ad-concionem vocavit populum Achilles.
55 Huic enim _id_ animo posuit dea candidis-ulnis Juno;
curam-gerebat enim Danaorum, quia morientes videbat.
Illi vero postquam convocati in-unumque-congregati erant,
inter-eos surgens locutus-est pedibus velox Achilles:
Atride, nunc nos iterum-erroribus-_in-mari_-actos puto
60 retro cessuros, si modo mortem effugerimus,
siquidem simul bellumque domat et pestis Achivos.
Verum age jam aliquem vatem consulamus, vel sacerdotem,
vel et conjectorem (etenim somnium quoque ex Jove est),
qui dicat ob-quid tantopere iratus-sit Phœbus Apollo;
65 sive is _nos_ ob-vota _non reddita_ incusat, sive ob-hecatomben;
si forte agnorum nidorem caprarumque lectarum
velit assecutus a-nobis pestem depellere.
Is igitur sic locutus resedit. His autem surrexit
Calchas Thestorides, augurum longe optimus,
70 qui noverat et præsentia et futura et præterita,
et navibus dux-fuerat Achivorum Ilium usque,
suam ob vaticinandi-artem, quam ei dederat Phœbus Apollo;
qui ipsis bene-cupiens concionatus-est et dixit:
O Achille, jubes me, Jovi care, eloqui
75 iram Apollinis longe-jaculantis regis.
Igitur ego dicam: tu autem paciscere et mihi jura
vere _te_ mihi propensum verbis et manibus opem-laturum.
Profecto enim suspicor virum iratum-fore qui late omnium
Argivorum imperium-habet, et ei obediunt Achivi.
80 Potentior enim rex _est,_ quando irascitur viro inferiori;
quamvis enim iram quidem vel eodem-die decoxerit,
tamen et postea retinet simultatem, donec perfecerit,
in pectoribus suis. Tu vero dic, an me sis-servaturus.
Hunc autem respondens allocutus-est pedibus velox Achilles:
85 confidens valde dic vaticinium quodcunque scis.
Non enim, per Apollinem Jovi carum, cui tu, Calcha,
vota-faciens Danais vaticinia aperis,
non-ullus me vivo et in terra vidente
tibi cavas ad naves violentas manus inferet
90 cunctorum Danaorum: ne-_tum_-quidem si Agamemnonem dixeris,
qui nunc longe potentissimum Achivorum se-profitetur esse.
Et tunc jam cepit-animum, et dixit vates eximius:
neque hic (_Apollo_) ob-vota incusat, neque ob-hecatomben:
sed causa sacerdotis, quem contumelia-affecit Agamemno,
95 neque liberavit filiam, et non accepit pretium liberationis.
Idcirco dolores dedit longe-jaculans _Apollo,_ et adhuc dabit:
neque hic prius a-peste _inferenda_ graves Parcas abstinebit,
quam _ille_ patri caro reddat mobilibus-oculis-præditam puellam
inemtam, sine-pretio, ducaturque sacra hecatomba
100 in Chrysam: tunc ipsum _ita_ si-placarimus, confidere-possimus.
Is igitur sic locutus consedit. His autem surrexit
heros Atrides late-dominans Agamemno,
dolore-affectus: ira autem valde præcordia undique-nigra
plena-erant, oculique ipsi igni lucenti similes-erant.
105 Calchantem primum mala meditans allocutus-est:
Vates malorum, non unquam mihi gratum dixisti.
Semper tibi mala sunt jucunda animo ad-vaticinandum:
bonum autem non ullum dixisti verbum neque perfecisti:
et nunc inter Danaos vaticinans concionaris,
110 quasi vero hujus _rei_ causa ipsis longe-jaculans _Apollo_
dolores struat,
quoniam ego puellæ Chryseidis splendidum pretium
non volui accipere; quandoquidem longe malo illam
domi habere. Etenim Clytæmnestræ prætuli,
ingenuæ (_legitimæ_) uxori; quoniam non ipsâ est inferior,
115 nec corpore, nec statura, nec mente, neque operibus.
Verum etiam sic volo reddere, si hoc _est_ melius:
malo ego populum salvum esse quam perire.
Sed mihi præmium statim præparate, ut ne solus
Argivorum sine-præmio sim: quippe _id_ minime decet.
120 Videtis enim hoc omnes, quod mihi præmium abit alio.
Huic autem respondit deinde pedibus-celer divinus Achilles:
Atride gloriosissime, avarissime omnium,
quonam-modo tibi dabunt præmium magnanimi Achivi?
nondum etiam ullibi scimus communia _bona_ reposita multa:
125 sed quæ quidem ex urbibus deprædati sumus, ea divisa-sunt;
viros autem non decet iterum-collecta hæc congregare.
Sed tu quidem nunc hanc deo permitte: atque _nos_ Achivi
tripliciter quadrupliciterque reddemus, si quando Jupiter
dederit _nobis_ urbem Trojam bene-mœnitam destruere.
130 Hunc autem respondens allocutus-est rex Agamemno:
ne sic, fortis licet sis, deo-similis Achille,
falle mente: quoniam non antevertes _me_ neque mihi persuadebis.
An vis, ut ipse habeas præmium, verum me sic
sedere indigentem, jubesque me hancce reddere?
135 atqui si dabunt præmium magnanimi Achivi,
satisfacientes animo _meo,_ ut æquale-pretio sit, _bene est;_
sin autem non dederint, ego tamen ipse auferam
vel tuum vel Ajacis, veniens, præmium, vel Ulyssis
ducam ablatum; is autem indignabitur, ad-quem venero.
140 Verum enim-vero hæc deliberabimus etiam post.
Nunc vergo age navem nigram deducamus in mare divinum,
intusque remiges pro-re congregemus, et hecatomben
imponamus, ipsamque Chryseidem pulcris-genis
conscendere-faciamus: unus autem aliquis dux vir consiliator
esto,
145 vel Ajax, vel Idomeneus, vel divinus Ulysses,
vel tu, Pelide, omnium stupendissime virorum,
ut nobis sagittantem _Apollinem_ places sacris factis.
Hunc autem torve intuitus allocutus-est pedibus-velox Achilles:
heu! impudentia indute, lucri-studiose,
150 quomodo aliquis tibi promtus dictis obsequatur Achivorum,
vel _hanc_ viam ut-ineat, vel cum-viris fortiter pugnet?
non enim ego Trojanorum gratia veni hastatorum
huc pugnaturus, quum nullius in-me noxii sint.
Non enim unquam meas boves abegerunt, neque equos,
155 neque unquam in Phtia glebosa, virorum-alumna,
segetem populati-sunt: quoniam valde multi inter_jacent_
montesque umbrosi, mareque resonans:
sed te, o valde impudens, una secuti-sumus, ut tu gauderes,
ultionem expetentes Menelao tibique, o-canina-fronte,
160 a Trojanis, quæ _beneficia_ neque moraris neque curas:
quin etiam mihi præmium ipse te-ablaturum minaris,
super quo multum laboravi, dederuntque[TR1] mihi Achivorum.
Non equidem tibi unquam æquale habeo præmium, quando Achivi
Trojanorum exciderint bene-habitatam urbem:
165 verum majorem quidem _partem_ impetuosi belli
manus meæ persequuntur; at si quando divisio venerit,
tibi præmium multo majus, ego vero modicumque gratumque
abibo habens ad naves, postquam defessus-ero pugnando.
Nunc autem redibo in-Phthiam, quoniam multo melius est
170 domum ire cum navibus recurvis; neque te puto
hîc, inhonoratus quum-sim, opes et divitias collecturum.
Huic autem respondit inde rex virorum Agamemno:
fuge sane, si tibi animus incitatur; neque te equidem
rogo causa mea manere: apud me _sunt_ et alii,
175 qui me honorabunt, præcipue vero providus Jupiter.
Invisissimus vero mihi es Jovis-alumnorum regum:
semper enim tibi contentioque grata bellaque pugnæque.
Si valde fortis es, deus (opinor) tibi hoc dedit.
Domum reversus cum navibusque tuis et tuis sociis,
180 Myrmidonibus impera, te vero ego non moror,
neque curo succensentem: minabor autem tibi sic:
quoniam a-me aufert Chryseidem Phœbus Apollo,
hanc quidem ego cum navique mea et meis sociis
mittam, ego autem abducam Briseidem pulcris-genis,
185 ipse profectus ad-tentorium, tuum præmium: ut bene intelligas
quanto potentior sim te, timeat vero et alius
æqualem _se_ mihi dicere et comparari coram.
Sic dixit: Pelidæ autem dolor ortus-est, et ipsi cor in
pectoribus masculis bifariam deliberavit,
190 utrum ipsemet, ense acuto stricto a femore,
hos quidem dimoveret, at Atriden interficeret:
an iram sedaret cohiberetque furorem.
Dum ille hæc agitabat in mente et in animo,
trahebatque e vagina magnum ensem, venit Pallas
195 cœlitus: demiserat enim dea candidis-ulnis Juno,
ambos simul _ex_-animo amansque curansque.
Stetit autem a-tergo, flavaque coma prehendit Peliden,
soli apparens; aliorum vero nemo videbat.
Expavit autem Achilles et retro conversus-est; statim agnovit
200 Palladem Minervam; terribiles autem ei oculi (_deæ_) visi-sunt.
Et ipsam compellans verba alata locutus-est:
Cur autem, ægidem-tenentis Jovis filia, _huc_ venisti?
an ut injuriam videas Agamemnonis Atridæ?
sed tibi edico, quod et perfectum-iri puto:
205 sua superbia brevi tandem animum perdet.
Hunc autem rursus allocuta-est dea cæsiis-oculis Minerva:
veni ego sedatura tuam iram, si forte parueris,
cœlitus; demisit autem me dea candidis-ulnis Juno,
ambos simul _ex_-animo amansque curansque.
210 Sed age, cessa a-contentione, neque ensem educ manu:
verum verbis quidem conviciator, utcumque fuerit.
Sic enim edico, quod et perfectum erit:
aliquando tibi ter totidem aderunt splendida dona
injuriæ causa hujus: tu autem cohibe-te, obtemperaque nobis.
215 Hanc autem respondens allocutus-est pedibus velox Achilles:
oportet quidem vestrum, dea, verbum observare,
quantumvis _sim_ animo iratus: sic enim melius.
Quisquis diis obtemperaverit, valde exaudiunt et ipsum.
Dixit, et argenteo manubrio admovit manum gravem,
220 retroque in vaginam condidit magnum ensem nec fuit-inobediens
sermoni Minervæ; hæc autem ad-Olympum abiit,
in domos ægidem-tenentis Jovis ad deos alios.
Pelides autem iterum asperis verbis
Atriden allocutus-est, et nondum cessabat ab-ira:
225 Vinolente, canis oculos habens, cor vero cervi;
neque unquam in bellum una-cum populo armari,
neque ad-insidias ire cum primoribus Achivorum
ausus-es animo: hoc vero tibi mors videtur esse.
Certe multo melius est per exercitum latum Achivorum
230 dona auferre _ejus,_ quicunque tibi contradixerit.
Populi-vorator rex, quoniam hominibus-nihili imperas:
aliter enim, Atrida, nunc postremo contumeliam-fecisses.
Verum tibi edico et super _hoc_ magnum juramentum jurabo:
næ per hoc sceptrum, quod quidem nunquam folia et ramos
235 producet, postquam semel truncum in montibus reliquit,
neque repullulabit: circum enim ei ferrum delibravit
foliaque et corticem; nunc autem ipsum filii Achivorum
in manibus portant judices, qui leges
per Jovem tuentur; hoc autem tibi magnum erit juramentum:
240 certe aliquando Achillis desiderium incedet filios Achivorum
universos: his autem non poteris, dolens licet,
prodesse, quando multi ab Hectore viros-cædente
morientes cadent: tu autem intus animum lacerabis,
iratus, quod fortissimum Achivorum non honoraris.
245 Six dixit Pelides; sceptrumque projecit in-terram,
aureis clavis transfixum, consedit autem ipse;
Atrides vero ex-altera-parte irascebatur. His autem Nestor
suaviloquus surrexit, argutus Pyliorum orator,
cujus quidem a lingua melle dulcior fluebat sermo
250 (cui jam duæ ætates articulate-loquentium hominum
abierant, qui cum-ipso antea simul nutriti-sunt et nati
in Pylo divina, inter tertios autem _tum_ regnabat);
hic illis bene-cupiens concionatus-est et dixit:
O dii, profecto magnus luctus Achivam terram invadit!
255 Profecto lætabitur Priamus, Priamique filii,
ceterique Trojani valde gaudebunt animo,
si de-vobis hæc omnia audiverint decertantibus,
qui quidem consilio Danais antecellitis, et pugnando.
Sed persuademini: ambo vero juniores estis me.
260 Jam enim aliquando ego et cum-fortioribus, quam vobis,
viris versatus-sum, et nunquam me hice parvi-penderunt.
Non enim unquam tales vidi viros, neque videbo,
qualem Pirithoumque, Dryantemque, pastorem hominum,
Cæneumque, Exadiumque et similem-deo Polyphemum.
265 [Theseumque Ægiden, similem immortalibus.]
Fortissimi certe illi terrestrium nutriti-sunt virorum:
fortissimi quidem erant, et cum-fortissimis pugnabant,
Centauris monticolis, et terribiliter _eos_ interfecerunt.
Et quidem cum-illis ego versabar, e Pylo profectus,
270 procul e longinqua terra: evocarant enim _me_ ipsi;
et pugnabam pro me ipso (_meis viribus_) ego; cum-illis autem
nemo
eorum, qui nunc homines sunt terrestres, pugnaret.
Et mea quidem consilia auscultabant obtemperabantque dicto.
Verum obedite et vos, quandoquidem obedire melius.
275 Neque tu ab-isto, præstans licet sis, auferas puellam,
verum sine, ut ei primum dederunt præmium filii Achivorum:
neque tu, Pelide, velis contendere regi
contra: quia neutiquam æqualem _tecum_ sortitus-est honorem
sceptriger rex, cui Jupiter gloriam dedit.
280 Si autem tu fortis es, deaque te generavit mater,
at hic potentior est, quia pluribus imperat.
Atride, tu autem depone tuam iram: verum ego
precor, in-Achillem remittas iram, qui magnum omnibus
propugnaculum Achivis est belli mali.
285 Hunc autem respondens allocutus-est rex Agamemno:
sane hæc omnia, senex, convenienter dixisti.
Verum hic vir vult supra omnes esse alios;
in-omnes dominari vult, omnibusque imperare,
et omnibus præcipere, quæ alicui (_mihi_) non persuasurum _eum_
puto.
290 Si autem ipsum bellatorem fecerunt dii semper existentes,
_num_ propterea ipsi permittunt contumelias loqui?
Huic autem interpellando respondit divinus Achilles:
profecto enim timidusque et nullius-pretii vocarer,
si tibi in-omni re cessero, quamcunque dixeris:
295 aliis sane hæc impera, _ne_ enim mihi
præcipias: non enim ego amplius _me_ tibi obtemperaturum puto.
Aliud autem tibi dicam, tu vero in præcordiis conde tuis:
manibus quidem neutiquam ego pugnabo puellæ causa,
neque tecum neque cum-quovis alio, quum a-me aufertis quod-
dedistis:
300 aliarum autem rerum quæ mihi sunt velocem apud navem nigram,
harum non ullam auferes abripiens, invito me.
Sin autem, age vero, fac-periculum, ut cognoscant et isti:
statim tibi (_tuus_) sanguis niger fluet circa lanceam.
Sic hi contrariis quum-contendissent verbis
305 surrexerunt, solveruntque concionem apud naves Achivorum.
Pelides quidem ad tentoria et naves æquales
abiit cumque Menœtiade (Patrocolo) et suis sociis:
Atrides autem navem velocem in-mare deduxit,
in-eamque remiges elegit viginti, et hecatomben im-
310 posuit deo; in _ea_ vero Chryseidem pulcras-genas-habentem
collocavit ducens; dux autem inscendit ingeniosus Ulysses.
Hi quidem deinde, cum-conscendissent, innavigabant humidis
viis:
populos autem Atrides lustrari jussit.
Hi vero se-lustrabant et in mare sordes projiciebant;
315 sacrificabantque Apollini perfectas hecatombas
taurorum et caprarum juxta litus maris infructuosi:
nidor autem ad-cœlum ibat circumfusus fumo.
Sic hi quidem hæc operabantur per exercitum: nec Agamemno
cessabat ab-ira, quam primum minatus-fuerat Achilli.
320 Sed is Talthybiumque et Eurybaten affatus-est,
qui ipsi erant præcones et seduli ministri:
Abite ad-tentorium Pelidæ Achillis;
manu prehensam adducite Briseidem pulcris-genis:
sin autem non dederit, ego tamen ipse auferam,
325 veniens cum pluribus: quod illi et acerbius erit.
Sic locutus _eos_ misit, asperumque sermonem injunxit.
Hi autem inviti iverunt juxta litus maris infructuosi,
Myrmidonum vero ad tentoriaque et naves pervenerunt.
Illum autem invenerunt apudque tentorium et navem nigram
330 sedentem: neque hosce intuitus lætatus-est Achilles.
Hi quidem perterriti et reverentes regem
stabant, neque ipsum alloquebantur neque interrogabant.
Sed is cognovit suo in animo, dixitque:
Salvete, præcones, Jovis nuntii atque etiam hominum!
335 propius accedite: nihil mihi vos culpandi, sed Agamemno,
qui vos misit Briseidis causa puellæ.
Verum age, generose Patrocle, educ puellam,
et ipsis trade abducendam: ipsi autem testes sunto
coram diis beatis coramque mortalibus hominibus,
340 et coram hoc rege immiti, si-unquam posthac
opus me fuerit ad-indignam pestem arcendam
a-ceteris: certe enim ille perniciosis animis furit,
neque ullo-modo scit cogitare et ante et retro (_futura et
præterita_),
ut ipsi apud naves salvi pugnent Achivi.
345 Sic dixit: Patroclus autem caro paruit sodali.
Eduxitque tentorio Briseidem pulcris-genis,
et tradidit abducendam; illi autem redibant ad naves Achivorum;
atque invita una cum-iis[TR2] mulier ibat. Sed Achilles
lacrimans a-sociis exinde sedit seorsum secedens,
350 litus ad maris cani, spectans in nigrum pontum;
multa autem matri dilectæ supplicavit manus porrigens:
Mater, quandoquidem me peperisti brevis-ævi futurum,
honorem saltem mihi debebat Olympius tribuere,
Jupiter altitonans; nunc autem me ne tantillum-quidem honoravit:
355 certe enim me Atrides late-dominans Agamemno
contumelia-affecit: ablatum enim habet præmium, ipse auferens.
Sic dixit lacrimas-fundens: hunc autem audivit veneranda mater,
sedens in fundo maris apud patrem senem.
Cito autem emersit e-cano mari, velut nebula;
360 et ante ipsum consedit lacrimas-fundentem,
manuque ipsum demulsit et verbum dixit et elocuta est:
Fili, quid fles? quis vero tibi mentem invasit mœror?
eloquere, ne celes animo, ut sciamus ambo.
Hanc autem graviter-suspirans allocutus-est pedibus velox
Achilles:
365 nosti: cur tibi hæc scienti omnia dicam?
ivimus in Theben sacram, urbem Eetionis,
hancque diripuimus et adduximus huc omnia:
et hæc quidem bene diviserunt inter se filii Achivorum,
elegerunt autem Atridæ Chryseidem pulcris-genis.
370 Chryses vero postea, sacerdos longe-jaculantis Apollinis,
venit veloces ad naves Achivorum ære-loricatorum,
redemturusque filiam, ferens infinitum pretium-liberationis,
infulas habens in manibus longe-jaculantis Apollinis
aureo de sceptro _suspensas,_ et supplex oravit omnes Achivos,
375 Atridas vero imprimis duos, duces populorum.
Tunc ceteri quidem omnes comprobarunt Achivi,
reverendumque-esse sacerdotem et splendidum accipiendum pretium:
at non Atridæ Agamemnoni placuit animo;
sed contumeliose _eum_ dimisit, minacemque sermonem injunxit.
380 Iratus vero senex retro abiit; hunc autem Apollo
precantem exaudivit, quoniam valde illi carus erat.
Misit in Argivos malam sagittam; populi autem
moriebantur alii-super-alios; ibantque spicula dei
quoquoversus per exercitum latum Achivorum. Nobis autem vates
385 bene sciens in-concione-narrabat vaticinia Apollinis.
Statim ego primus hortabar deum placare;
Atriden vero deinde ira cepit: subitoque exsurgens
minax-dixit verbum, quod utique effectum est.
Illam enim cum navi veloci mobilibus-oculis Achivi
390 ad Chrysen deducunt, feruntque donaria deo;
hanc vero nuper a-tentorio iverunt præcones abducentes,
puellam Brisei, quam mihi dederant filii Achivorum.
Sed tu, si quidem potes, auxiliare filio optimo:
profecta in-Olympum, Jovem precare, si unquam aliquid
395 vel verbo juvisti cor Jovis, vel etiam facto.
Sæpe enim te patris in ædibus audivi
prædicantem, quum aiebas ab-atras-nubes-cogente Saturnio
solam _te_ inter immortales indignam perniciem avertisse,
quando ipsum colligare Olympii volebant alii,
400 Junoque, et Neptunus, et Pallas Minerva.
Sed tu eum, quum-venisses, dea, liberasti a-vinculis,
statim Centimanum vocans in vastum Olympum,
quem Briareum vocant dii, homines autem omnes
Ægæonem (is enim viribus suo patre præstantior):
405 qui apud Saturnium consedit, gloria superbiens:
hunc igitur exhorruerunt beati dii, neque _Jovem_ ligaverunt.
Horum nunc illi memoriam-revocans asside et prende genua,
si quo modo velit Trojanis auxiliari,
hos autem ad puppesque et circa mare conglobare, Achivos,
410 dum-cædantur, ut omnes fruantur rege _suo,_
sentiatque etiam Atrides late-dominans Agamemno
suam culpam, quod fortissimum Achivorum nihil honorarit.
Huic autem respondit deinde Thetis lacrimas defundens:
heu! fili mi, cur igitur te enutrivi, malo-fato partum!
415 O utinam apud naves sine-lacrimis et illæsus
sederes; quoniam tibi fatum _impendet_ brevi, nec perlonge abest:
nunc autem simul et cito-moriturus et ærumnosus supra omnes
factus-es: quoniam te malo fato peperi in ædibus.
Hoc tamen dictura verbum Jovi gaudenti-fulmine
420 ibo ipsa in Olympum valde-nivosum, si forte obtemperet.
Sed tu quidem nunc, navibus assidens velocibus,
succense Achivis, bello autem abstine omnino.
Jupiter enim ad Oceanum ad probos Æthiopes
hesternus abiit ad convivium; diique simul omnes secuti-sunt:
425 duodecima autem _die_ rursus veniet in-Olympum.
Et tum deinde vadam Jovis ad ære-fundatam domum,
et ipsius genibus-advolvar, et eum permotum-iri puto.
Sic igitur locuta abiit; illum autem reliquit ibi
iratum in animo, de-bene-cincta muliere,
430 quam vi ab-invito abstulerant.—Sed Ulysses
in Chrysen pervenit, ducens sacram hecatomben.
Hi autem quando portum valde-profundum intraverant,
vela quidem legerunt, posueruntque in navi nigra;
malum autem receptaculo-suo admorunt, rudentibus demissum,
435 alacriter; ipsamque (_navem_) in stationem protraxerunt remis.
Saxa (_pro ancoris_) inde ejecerunt, ac retinacula alligarunt,
et ipsi quoque exierunt in litus maris:
atque hecatomben exposuerunt longe-jaculanti Apollini;
Chryseis autem navi exivit pontum-transeunte.
440 Hanc quidem postea ad aram ducens ingeniosus Ulysses,
patri caro in manibus posuit, et ipsum allocutus-est:
O Chryse, misit me rex virorum Agamemno,
filiamque tibi ut-ducerem, Phœboque sacram hecatomben
sacrificarem pro Danais, ut placemus deum,
445 qui modo Argivis deplorabiles ærumnas immisit.
Sic locutus, in manibus posuit, ille autem accepit gaudens
filiam caram: hi vero confestim deo splendidam hecatomben
ordine statuerunt rite-ædificatum circa altare;
manusque-lavarunt deinde, et molas sustulerunt.
450 His autem Chryses alta-voce precabatur, manibus sublatis:
Audi me, argenteum-arcum-habens, qui Chrysen tueris,
Cillamque divinam, Tenedoque potenter imperas!
Jam aliquando me antea exaudisti precantem;
honorasti quidem me, valde vero afflixisti populum Achivorum:
455 atque etiam nunc mihi hoc perfice votum:
jam nunc a-Danais iniquam pestem amove.
Sic dixit orans; hunc vero exaudivit Phœbus Apollo.
Ac postquam precati-sunt et molas projecerunt, _hostiarum_
_cervices_ retro-egerunt primum, et jugularunt et excoriarunt,
460 femoraque exsecuerunt, adipeque cooperuerunt,
_eam_ duplicantes, super ipsis autem frusta-cruda-posuerunt.
Adolebatque super lignis-fissis senex, insuper nigrum vinum
libabat: juvenes vero prope illum tenebant verua-quinque-
cuspidum manibus.
Tum ubi femora exusta-erant, et viscera gustarant,
465 minutatim-secuerunt ceterea et verubus transfixerunt,
assaruntque scite, extraxeruntque _igni_ omnia.
Atque ubi cessarant ab-opere, appararantque convivium,
convivati-sunt; neque quicquam indiguit cibo æquo.
Porro ubi potus et cibi desiderium exuerant,
470 pueri quidem crateras coronabant vino,
distribueruntque omnibus, auspicati poculis.
Illi vero per-totum-diem cantu deum placabant,
pulcrum canentes pæana, juvenes Achivorum,
celebrantes sagittantem _Apollinem:_ ille autem animo
delectabatur audiens.
475 Quando vero sol occidit et tenebræ supervenere,
tunc dormiverunt juxta retinacula navis.
Quando autem mane-genita apparuit roseis-digitis Aurora,
tunc deinde revehebantur ad exercitum latum Achivorum;
hisque secundum ventum misit sagittans Apollo.
480 Illi vero malum erexerunt, velaque alba panderunt:
ventus autem flatu-implevit medium velum, fluctusque
carinam purpureus valde circumsonabat, navi eunte:
hæc vero currebat per fluctum conficiens iter.
Ac postquam venerant ad exercitum latum Achivorum,
485 navem quidem hi nigram in continentem subduxerunt
alte super arenas, phalangasque longas subtenderunt:
ipsi autem sparsi-sunt per tentoriaque navesque.
Verum iram fovit, navibus adsidens velocibus,
generosus Pelei filius, pedibus velox Achilles;
490 neque unquam in concionem prodiit clarantem-viros,
neque unquam in bellum: sed macerabat carum (_suum_) cor,
illic manens, desiderabat autem clamoremque pugnamque.
At quando jam ex illo duodecima erat aurora,
tunc vero ad Olympum ibant dii semper existentes
495 omnes simul, Jupiterque præibat. Thetis autem non est-oblita
mandatorum
filii sui, sed hæc emersit ex-unda maris,
matutinaque conscendit magnum cœlum Olympumque;
invenit autem late-sonantem Saturnium seorsum sedentem ab-aliis
in-summo vertice multa-cacumina-habentis Olympi.
500 Atque ante ipsum consedit et prehendit genua
sinistrâ; dextrâ autem inferius mentum attingens
supplicans allocuta-est Jovem Saturnium regem:
Jupiter pater, si-unquam revera te inter immortales juvi
vel dicto vel re, hoc mihi perfice votum:
505 honora mihi filium, qui brevissimæ vitæ præ-ceteris
extitit; sed ipsum nunc rex virorum Agamemno
contumelia-affecit: ablatum enim habet præmium, ipse abripiens.
At tu ipsum ulciscere, Olympie sapientissime Jupiter;
tamdiu autem in Trojanis pone victoriam, donec Achivi
510 filium meum honorarint, auxerintque eum honore.
Sic dixit; hanc autem nihil allocutus-est nubes-cogens Jupiter,
sed tacitus diu sedit; Thetis vero, ita-ut prenderat genua,
sic tenebat inhærens, et rogabat secundo iterum:
Vere jam mihi promitte et annue,
515 vel abnue; quoniam non tibi inest timor: ut bene sciam,
quantum ego inter omnes inhonoratissima dea sim.
Hanc autem graviter suspirans allocutus-est nubes-cogens
Jupiter:
sane perniciosum facinus, quum me increpare impellis
Junonem, quando me irritaverit contumeliosis verbis.
520 Illa autem et sic mecum semper inter immortales deos
rixatur, atque me dicit in-pugna Trojanis auxiliari.
Sed tu quidem nunc retro abscede, ne te videat
Juno: mihi autem hæc erunt-curæ, ut perficiam.
Verum age _jam_ tibi capite annuam, ut fidem-habeas:
525 hoc enim ex me inter immortales maximum
signum; non enim meum _est_ revocabile, neque fallax,
neque infectum, quodcunque capite annuero.
Dixit, et nigris superciliis annuit Saturnius:
ambrosiæ autem comæ concussæ-sunt regis
530 capite ab immortali; magnumque tremefecit Olympum.
Illi sic deliberata-re discesserunt: hæc quidem deinde
in mare desiliit profundum de splendido Olympo,
Jupiter autem _rediit_ suam in domum. Dii vero simul omnes
assurrexerunt
ex sedibus, sui patris in-occursum; nec ullus sustinuit
535 expectare venientem, sed obvii steterunt omnes.
Sic hic quidem illic resedit in solio; neque eum Juno
ignoravit, conspicata, quod cum-ipso contulerat consilia
argenteos-pedes-habens Thetis, filia marini senis.
Statim conviciis Jovem Saturnium allocuta-est.
540 Quis vero tecum, dolose, deorum contulit consilia?
semper tibi gratum est, a-me seorsum agentem,
clandestina meditantem statuere: neque aliquod unquam mihi
lubens ausus-es dicere verbum quod cogitaveris.
Huic autem respondit deinde pater hominumque deorumque:
545 Juno, ne vero omnia mea spera consilia
_te_ scituram: difficilia tibi erunt, uxor quamvis _mea_ sis.
Sed quod quidem par _fuerit te_ audire, nullus inde
neque deorum prior hoc sciet, neque hominum:
quod autem ego seorsum a-diis voluero animo-concipere,
550 ne tu hæc singula interroga neu perscrutare.
Huic autem respondit deinde magnos-oculos-habens veneranda
Juno:
severissime Saturnie, quale hoc verbum dixisti!
Et valde te pridem neque interrogo nec perscrutor;
sed perquietus ea consultas, quæcunque vis:
555 nunc autem vehementer timeo in animo, ne te seduxerit
argenteos-pedes-habens Thetis, filia marini senis.
Matutina enim tibi assedit et prehendit genua;
cui te suspicor annuisse certum, ut Achillem
honores, perdas autem multos ad naves Achivorum.
560 Hanc autem respondens allocutus-est nubes-cogens Jupiter:
improba, semper quidem suspicaris, nec te lateo:
agere tamen nihil poteris, sed ab animo _aliena_
magis mihi eris: hoc autem tibi et acerbius erit.
Si vero ita hoc est _ut suspicor,_ mihi erit gratum.
565 Verum tacita sede, meoque obedi verbo;
ne tibi non prosint, quotquot dii sunt in Olympo,
propius accedentes, quando tibi invictas manus injecero.
Sic dixit: timuit autem magnis-oculis verenda Juno;
et tacita sedit, inflectens suum cor;[TR3]
570 ingemuerunt autem per domum Jovis dii cœlestes.
His vero Vulcanus inclytus-artifex incepit concionari,
matri dilectæ gratificans, candidas-ulnas-habenti Junoni:
Profecto pestifera facta hæc erunt, nec amplius tolerabilia,
si jam vos mortalium gratia contenditis hoc-modo,
575 interque deos tumultum agitatis; neque ulla convivii
boni erit voluptas, quoniam pejora vincunt.
Matrem autem ego admoneo, et ipsam licet intelligentem,
patri caro obsequium præstare Jovi, ut ne iterum
jurget pater, et nobis convivium conturbet.
580 Si enim velit Olympius fulminator
ex sedibus deturbare.... ille enim longe potentissimus est.
At tu hunc verbis demulceto mollibus;
statim deinde placidus Olympius erit nobis.
Sic igitur dixit; et surgens poculum duplex
585 matri dilectæ in manibus posuit, et ipsam allocutus-est:
Tolera, mater mea, et sustine, dolens licet,
ne te, cara quanquam _mihi_ es, _his_ in oculis videam
verberatam: tunc vero non potero, dolens quantumvis,
juvare: difficilis enim Olympius ad-resistentum.
590 Jam enim me et alias auxiliari aggressum
dejecit, pede prehensum, de limine divino.
Totum vero diem ferebar, unaque-cum sole occidente
decidi in Lemno: parum autem amplius animæ inerat:
ibi me Sinties viri statim exceperunt cadentem.
595 Sic dixit; risit autem dea candidas-ulnas-habens Juno:
ridensque a-filio accepit manu poculum.
Atque ille ceteris diis a-dextra-exorsus omnibus
infundebat, dulce nectar a cratere hauriens.
Immensus autem excitatus-est risus beatis diis,
600 ut viderunt Vulcanum per ædes properantem.
Sic tunc totum diem usque-ad solem occidentem
convivabantur, nec quicquam animus indigebat dapibus æquis,
non cithara perpulcra, quam tenebat Apollo,
Musisque, quæ canebant alternantes voce pulcra.
605 Sed postquam occidit splendida lux solis,
hi quidem decubituri abierunt domum unusquisque,
ubi cuique domum perinclytus utroque-pede-infirmus,
Vulcanus, fecerat sollertibus præcordiis.
Jupiter autem ad suum lectum abiit Olympius fulgurator,
610 ubi pridem dormiebat, quando ipsum dulcis somnus invaderet:
illic dormivit, quum-ascendisset; juxtaque aureum-solium-habens
Juno.
[TR1] "dederuntq." -> "dederuntque"
[TR2] "una cum- is" -> "una cum-iis"
[TR3] "sum cor" -> "suum cor"
Iliadis II.—Somnium. Bœotia.