DECREE OF THE S. CONG. OF PROPAGANDA _QUOAD USUM PONTIFICALIUM EXTRA
DIOCESIUM_.
_Decree of the S. Congregation of Propaganda permitting the English
Bishops to exercise Pontificalia within the Three Kingdoms._
Ex negligentia Antistitum circa onus residentiae si ubique mala
gravissima obvenirent, potissimum id valet quoad regiones, in quibus ob
admixtionem infidelium vel haereticorum gravioribus periculis fideles
objiciuntur; proinde Episcopis et Vicariis Apostolicis regionum ad quos
S. Congregationis de Propaganda Fide sollicitudo extenditur, indictum
haud semel fuit, ne extra propriam Dioecesim vel Vicariatum Pontificalia
etiam de consensu Ordinariorum exerceant.
Porro cum dubitari haud valeat de studio Episcoporum Angliae in
hujusmodi residentiae lege servanda, iidemque postulaverint, ut tenor
regulae hujusmodi in suum favorem relaxetur; S. Congregatio de
Propaganda Fide in generali conventu habito die 5 Aprilis 1852 attento
quod haud raro necessarium vel opportunum admodum existat, ut iidem
admitti possint ad Pontificalia exercenda in aliis Angliae ipsius
dioecesibus, aliquando etiam in proximis regionibus Hiberniae et
Scotiae, censuit supplicandum Sanctissimo pro relaxatione memoratae
inhibitionis in favorem Episcoporum Angliae quoad tria regna unita, in
quibus proinde de consensu Ordinariorum Pontificalia iidem exercere
valeant.
Hanc vero S. Congregationis sententiam Sanctissimo D. N. Pio PP. IX. ab
infrascripto Secretario relatam in Aud. diei 6 ejusdem mensis et anni
Sanctitas Sua benigne probavit, et juxta propositum tenorem facultates
concessit, contrariis quibuscumque haud obstantibus.
In epistola data die 6 Feb. 1862. Eminentissimus Dominus Cardinalis S.
Cong. de Prop. Fide Prefectus ad Archiepiscopum Dublinensem scribens
declarat facultatem supra memoratam omnibus Hiberniae praesulibus eodem
mode ac Angliae episcopis fuisse a Sanctissimo Domino N. Pio IX.
concessam.
[iron cross symbol] PAULUS CULLEN.