ILLUSTRISSIME AC REVERENDISSIME DOMINE,

Quandoquidem divino praecepto animarum Rectoribus mandatum sit oves suas

agnoscere, easque pascere verbo Dei, sacramentis, atque exemplo bonorum

operum, idcirco ii ad personalem in suis Dioecesibus vel Ecclesiis

residentiam obligantur; sine qua injunctum sibi officium defungi per se

ipsos minime possent. Porro pastoralis residentiae debitum quovis

tempore Ecclesia Dei asserere atque urgere non destitit; cujus

sollicitudinis luculenta exhibent testimonia non modo veteres canones,

sed et sacrosancta Tridentina Synodus Sess. VI. cap. 1. de Refor. et

Sess. XXIII. de Ref. cap. 1. ac novissime Summus Pontifex Benedictus

XIV. qui Constitutione _ad Universae Christianae Reipublicae statum_

edita die 3 Septembris 1746, residentiae obligationem et inculcavit

sedulo et disertissime explicavit.

Quod si ubique locorum Pastores animarum pro officii sui ratione

continenter in medio gregis vivere oportet, ad id potiori etiam titulo

illi tenentur quibus animarum cura demandata est in locis Missionum.

Cum enim fideles in Missionibus graviora passim subire cogantur

pericula, dum minora ut plurimum iis praesto sunt adjumenta virtutum,

peculiari ac praesentissima indigent vigilantia atque ope Pastorum. Haud

igitur mirum si sacro Consilio Christiano Nomini Propagando nil fuerit

antiquius quam datis etiam Decretis curare ut a se dependentes Episcopi

Vicariique Apostolici in suis Missionibus, quoad fieri posset, absque

ulla interruptione residerent. Quam quidem in rem eo usque pervenit

Sancta Sedes, ut laudatis Praesulibus sub gravissimis poenis

prohibuerit, ne Pontificalia munia in aliena Dioecesi vel Districtu

etiam de consensu Ordinarii ullo modo peragerent.

At quoniam, hisce non obstantibus, haud raro contingit ut Praelati

Missionum inconsulta Sede Apostolica et absque vera necessitate aut

causa canonica perlonga suscipiant itinera, ex quo non mediocria

commissae illis Missiones pati possunt detrimenta, propterea

Eminentissimi ac Reverendissimi Patres Sacrae hujus Congregationis in

generalibus comitiis habitis die 21 Januarii hujus anni expedire

censuerunt, ut in memoriam revocarentur praedictorum Praesulum canonicae

sanctiones circa Pastorum residentiam, nec non Decreta quae circa

ejusdem obligationem edita sunt pro locis Missionum, ne quis videlicet

in posterum Dioecesim aut Districtum cui praeest vel ad tempus relinquat

absque praevia licentia ejusdem S. Congregationis. Quod quidem dum

Amplitudini Tuae significo ex mente Eminentissimorum Patrum, Decreta, de

quibus supra, addere non praetermitto (Num. 1).

Praeterea Eminentissimi ac Reverendissimi Patres in iisdem generalibus

comitiis statuerunt, utuniversis Episcopis, Vicariis, ac Praefectis

Apostolicis Missionum _Quaestiones_ transmittantur pro relatione

exhibenda Sacrae Congregationi de statu Dioecesium vel Missionum queis

praesunt. Cum enim ii omnes qui Missionibus praeficiuntur praedictam

relationem statis temporibus subjicere S. Sedi teneantur, voluit Sacrum

Consilium ut eam in posterum exigendam curent ad normam 55 Quaestionum

quae in adjecto folio continentur (Num. 2), utque in iis praesertim

accuratiores se praebeant, quae ad vitam, honestatem ac scientiam

sacerdotum referuntur.

Datum Romae ex Aedibus S. Congregationis de Propaganda Fide die 24

Aprilis 1861.

Amplitudinis Tuae

AL. C. BARNABO, Praef.

R. P. D. Archiepiscopo Dublinensi.

Num. 1.

_Decreta et Declarationes S. Congregationis de Propaganda fide super

Residentia praesulum in locis missionum._

The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, February, 1865 · 第 24 / 32 题