ILLUSTRISSIME ET REVERENDISSIME DOMINE,

Etsi sancta omnia sancte tractanda sint, propterea quod ad

Deum pertineant qui essentialiter sanctus est, attamen

augustissimum Eucharistiae sacramentum sicut sacris

mysteriis omnibus absque ulla comparatione sanctitate

praeeminet, ita maxima prae ceteris veneratione est

pertractandum. Nil itaque mirum si tot Ecclesia diversis

temporibus ediderit decreta, quibus Sanctissimae

Eucharistiae delatio pro adjunctorum varietate vel

denegaretur omnino, vel ea qua par esset reverentia

admitteretur;[30] cum nihil antiquius fuerit Ecclesiae Dei

quam ut animarum profectum atque aedificationem debito cum

honore divinorum omnium divinissimi mysterii consociaret.

Haec porro prae oculis habens Sacrum hoc Consilium

Christiano Nomini Propagando, cum primum intellexit in

quibusdam istius regionis Dioecesibus consuetudinem seu

potius abusum invaluisse, ut Sacerdotes Sanctissimum

Sacramentum a mane usque ad vesperam secum deferrent ea

tantum de causa quod in aliquem forte aegrotum incidere

possent, ad Metropolitanos censuit scribendum, tum ut

consuetudinem illam ab Ecclesiae praxi omnino abhorrere

declararet, tum etiam ut ejus extensionem accuratius

deprehenderet. Responsa Archiepiscoporum brevi ad Sacram

Congregationem pervenerunt, ex quibus innotuit, multis in

locis de abusu illo gravem admirationem exortam esse, cum

aliqua in Dioecesi ne credibilis quidem videretur. Verum

non defuerunt Antistites qui illius existentiam ejusque

causas ingenue confessi sunt. Quare Eminentissimis Patribus

Sacri hujus Consilii in generalibus comitiis die 28

Septembris elapsi anni habitis omnia quae ad hanc rem

referebantur exhibita sunt perpendenda, ut quid Sanctissimi

Sacramenti debitus honor ac veneratio postularent in Domino

decerneretur. Omnibus igitur maturo examini subjectis,

statuerunt Eminentissimi Patres literas encyclicas ad

Archiepiscopos atque Episcopos istius regionis dandas esse,

quibus constans Ecclesiae rigor circa Eucharistiae

delationem commemoraretur. Voluit insuper S. C. ut singuli

Antistites excitarentur, quemadmodum praesentium tenore

excitantur, ad communem Ecclesiae disciplinam hac in re

custodiendam, quantum temporis ac locorum adjuncta nec non

inductarum consuetudinum ratio patiantur, ita tamen ut

sedulam navent operam ad veros abusus corrigendos atque

eliminandos. Quam quidem in rem censuerunt Patres

Eminentissimi apprime conferre frequentem celebrationem

sacrificii missae, quo videlicet Sacerdotes facile

necessitati occurrere possunt Sanctissimam Eucharistiam

secum per multos dies retinendi. Quae cum ita sint hortor

Amplitudinem Tuam ut in eum finem rurales aediculas

multiplicandas cures, atque talia edas decreta ex quibus

delatio Sanctissimi Sacramenti ad urgentes tantum causas,

atque ad actuale ministerii sacerdotalis exercitium

coarctetur, injuncta vero presbyteris stricta obligatione

semper in hisce casibus Sanctam Hostiam super pectus

deferendi. Denique decreverunt Eminentissimi Patres ut de

negotio isto gravissimo in Provincialibus Conciliis agatur,

quo nimirum Antistites eam in suis dioecesibus communem

normam inducere satagant, quam augustissimum Eucharistiae

mysterium decere existimaverint. Tandem Amplitudini Tuae

significare non praetermitto omnia et singula quae superius

decreta sunt Sanctissimo D. N. Pio PP. IX. per me relata

fuisse in audientia diei 3 Octobris elapsi anni, eaque a

Sanctitate Sua in omnibus adprobata fuisse atque apostolica

auctoritate confirmata.

Datum Romae ex Aedibus S. Congregationis de Propaganda Fide

die 25 Februarii 1859.

Amplitudinis Tuae

Ad officia paratissimus

AL. C. BARNABO, Praef.

CAJET ARCHIEPISCOPUS THEBAR. Secretarius.

R. P. D. PAULO CULLEN,

Archiepiscopo Dublinensi.

1. _Ex dubiis propositis pro christianis Sinensibus._ Ad

propositum dubium "An sacerdotibus Sinensibus liceat in

itineribus quae longissima sunt secum deferre Eucharistiam

ne ea priventur?" Resp. Non licere. Qualificatores S. O. die

27 Martii 1665, et Eminentissimi approbarunt die 15 April.

1665.

2. Pro Gubernatoribus navium Lusitaniae qui singulis annis

in Indias orientales navigant, petentibus licentiam

deferendi sacramentum Eucharistiae, ne nautae et Rectores

sine Viatico decedant. Lecto memoriali et auditis votis

Sanctissimus supradictam petitionem omnino rejecit; ita

quod nec in posterum ullo modo de ea tractetur. S. C. S. O.

die 13 Julii 1660.

3. Bened. XIV. _Inter omnigenas_ "pro Incolis Regni Serviae

et finitimarum Regionum". "At ubi (sicuti ibidem legitur)

Turcarum vis praevalet et iniquitas, sacerdos stolam semper

habeat coopertam vestibus; in sacculo seu bursa pixidem

recondat quam per funiculos collo appensam in sinu reponat

et nunquam solus procedat, sed uno saltem fideli, in defectu

Clerici, associetur".

4. Honorius III. in cap. _Sane_ de celebratione Miss.

expresse habet de delatione Eucharistiae quod si "in

partibus infidelium ob necessitatem S. Viatici permittitur,

tamen extra necessitatem permittenda non est, cum hodie

Ecclesiastica lege absolute prohibitum sit ut occulte

deferatur. Occulte deferre in itinere, nequit moraliter

fieri absque irreverentia tanti sacramenti".

5. Verricelli de Apostolicis Missionibus Tit. 8. pag. 136.

expendit, "An liceat in novo Orbe Missionariis S.

Eucharistiam collo appensam secum in itinere occulte deferre

etc. et quidquid sit de veteri disciplina concludit hodie

universalis Ecclesiae consuetudine et plurimorum Conciliorum

decretis prohibitum est deferre occulte S. Eucharistiam in

itinere, nisi pro communicando infirmo, ubi esset timor et

periculum infidelium, et dummodo ad infirmum non sit nimis

longum iter sed modicum et unius diei".

6. Thomas a Jesu de procur. salut. omnium gentium lib. 7.

"non auderem Evangelii ministros qui in illis regionibus aut

aliis infidelium provinciis conversantes, si imminente

mortis periculo secum Viaticum, occulte tamen, deferrent,

condemnare".

The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, February, 1865 · 第 22 / 32 题