1. Dum Sacerdos dicit orationem "Supplices te rogamus", et orationes
ante Communionem, _servandae sunt rubricae, quae jubent manus ponendas
esse super altare, non intra corporale_. 7. Sept. 1816 in u. Tuden, ad
35.
2. Qui in Canone Missae post consecrationem, in oratione "Nobis quoque
peccatoribus", nominatur Joannes, est s. Joannes Baptista, et ideo caput
est ad hoc nomen inclinandum, dum Missa dicitur aut commemoratio fit de
s. Joanne Baptista; _non_ vero quando Missa dicitur aut commemoratio fit
de s. Joanne apostolo et evangelista. 27. Mart. 1824. in u. Panormit. ad
2.